monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.15 > 39 > Psalmi, 71 > 13 > sectio 14 > sectio 3 > sectio 6 > sectio 35 > csg457.15 > csg458.9 > 4 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 4
TRIARI. 'Perissent' inquit. puto, expertus es nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. Surge tu, debilis: conatur et corruit. surge tu, mute, sed quid excitaris? rogare non potes. surge tu, caece, sed ad quorum eas genua, nescis. o te inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum, quod istum dominum non videbas, in hoc iudicio infelicissimum, quod istum reum non vides! Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeterissent.